monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 90
Nam angelicam ei omnino sapientiam sine beatitudine concedere, sicut est omni auctoritati et rationi contrarium, sic est etiam non mediocriter stultum. Quid esset enim angelica sine beatitudine sapientia nisi, ut sic dicam, daemonica quaedam scientia? Dicuntur enim daemones scientes, vel scii, quoniam plurima sciunt, sed quia beatitudinem nec re nec spe obtinent, omnino miseri et detestabiles sunt.