monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 92
Non habuit ergo beata Virgo, dum moritura vixit, maiorem vel parem sanctis angelis sapientiam, quia nec habere poterat beatitudinem, sine qua eorum sapientia nunquam esse potest, nec habuit daemonum vel impiorum hominum sapientiam, quae nec omnino vere dici sapientia potest. Maiorem vel parem sanctis angelis non habuit sapientiam, quia nec, ut dictum est, habere potuit beatitudinem quam illi obtinent re.