monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 94
Quantumcunque enim intellectus proficiat ad solam creaturarum veritatem perscrutandam, magis scientia quam sapientia dicitur. Ille autem intellectus, qui per creaturas, vel sine creaturis se in agnitionem et amorem solius Creatoris extendit, sapientia vere vocatur. Hanc itaque sapientiam, quae, caeteris affectibus posthabitis, in solius conditoris et omnium bonorum auctoris agnitionem et defaecatissimum amorem, adiuta ipsius Conditoris gratia se totam diffundit, beata Virgo et mater Dei plus omni mortali in carne vivente obtinuit; et ea sapientia summe sapiens, conditorem suum et omnium, omni mortali creatura excellentius agnovit, coluit, dilexit et, quantum hic a vivente videri vel comprehendi poterat, licet incomprehensibilem, comprehendit.