monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 98
Quandoque enim in duobus vel pluribus sibi proximis versibus, quandoque in eodem versu utrumque et pene simul ponit, ita ut aliquando quae terrae sunt coelo, aliquando quae coeli sunt terrae, hoc est, ea quae beata Virgo vel in terris ante, vel in coelis post, accepit, vel totum terrae, vel totum coelo tribuere videatur. Si ergo ubicunque haec diversa simul posita sint, propriis intellectibus reddita fuerint, error nullus vel dubietas erit, nec aliud pro alio acceptum, confusionem aliquam lectori generare poterit.