monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 103
Pulsas ergo, et singulari nostro tempore vigilantia tua me velut circa talia studia frequenter dormitantem, imo etiam dormientem excitas et non ad legendum tantum, sed et ad intelligendum quae legero, instigas. Et vere in hoc huius tractatus loco, sic mihi nunc contigit. Saepe enim, imo pene assidue, in nocturnis ipsius dominae nostrae officiis hoc legi audieram, nec ita ut nunc adverteram. Sed postquam flatus studiosi pectoris tui, in emortuum pene, quantum ad istud pertinet, intellectus mei igniculum sufflavit, aliquanto ac subito inde extorto lumine, praecedentes tenebras utcunque fugavit.