monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 104
Vidi namque, prout mihi videtur, verba illa sancti illius, praeterquam se aliorum sanctorum de huiusmodi re tractatus habeant, aliquid novi sonare, intellectui tamen catholico per omnia concordare. Et quoniam de tanti viri fide et sano intellectu, nusquam nostri temporis vel linguae Ecclesia, saltem in modico dubitavit, utpote quem inter praecipuos fidei suae defensores, post apostolos et martyres habet, ad defendendum catholicum eius sensum, minus forte usitatis verbis prolatum, omnem quam possumus operam dare debemus. Neque enim solus es, qui huiusmodi verbis eius moveris, cum meminerim me ante biennium, vel triennium cum quodam et erudito, et ut creditur religioso, eadem verba prave interpretante, non semel tantum, sed frequenter egisse.