monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 105
Nam sumpta ex verbis illis occasione, peregrina quaedam et pene haeretica magis coniicere quam astruere videbatur, antiquis illis haereticis fere consonans, qui Salvatorem humanam carnem ante Virginem de coelis attulisse, et suspicati sunt et professi. Quod sanctum illum sensisse nefas est opinari, cum eum ab hac suspicione, et singularis eruditio, et fides probatissima, et maxime ipsa eius verba non dubia, non obscura, sed certa et clarissima adiuncta his, de quibus agitur verbis, omnino defendant.