monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 107
Quis ergo eum quod tam aperte negat, sensisse fatebitur? Sed obiicis: Verum est quidem quia hoc negat. Astruit tamen constanter et praedicat tempus non praeiudicasse sacramento uniti hominis ac Dei. Est statim evidentius. Ita, inquit, ut iam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi, qui necdum erat natus de Maria Virgine.