monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 114
Nam de nomine mysterii si quaeratur, certum est quia in hoc differt a sacramento, quod sacramentum semper aliquid tegere dicitur, mysterium tegi, non tegere praedicatur, licet aliquando alterum pro altero ponatur. Hoc est ergo totum quod intellectui legentis hanc obscuritatis nebulam superducit: quod in innumeris tam Veteris Testamenti quam Evangelii sacramentis quid pateat, quid lateat statim cernitur: in isto vero, de quo sermo est, sacramento, quid pro signo, quid pro signato accipi debeat non videtur. Quaeritur enim, ut sicut verbi causa in antiquis sacramentis duo haec diversa apparent, mare Rubrum quod videbatur, et Christi baptismus qui eo mari praesignabatur, agnus paschalis, quem Iudaeus comedebat, et Christus quem idem Iudaeus occisurus, et Christianus comesturus erat, tabernaculum quod Moyses, vel templum quod Salomon construxit, ac nostri temporis Ecclesia, quam utraque fabrica praesignavit; sicut, inquam, in his tribus sacramentis duo haec distincta monstrantur, sic et in isto distingui quaeruntur.