monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 115
Nam verbum mysterii quod similiter ponitur, clarius elucescit, praecipue cum Apostolus de re simili hoc idem verbum in Epistula ponat, dicens mysterium temporibus aeternis tacitum . Et, ne diu quod aliter inveniri non potest quaerens, mihi laborem infructuosum, lectori prolixitatem taediosam importem, nihil eum aliud sacramenti vel mysterii nomine intellexisse, nihil aliud distinxisse vel astruxisse arbitror, quam ipsum aeternum et latens Deitatis consilium, quod penes eum aeternaliter fuit, sed hominibus temporaliter apparuit.