monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 118
Sicut enim semper Deus Verbum apud Deum erat, sic in immutabili et aeterno, ut dictum est, consilio, quod nondum re subsistebat, Verbum caro factum erat. Quid autem mirum, si hoc de Christo et ipse sensit, et nos sentimus, cum de quolibet hoc homine, et de ipsis etiam creaturis inferioribus sentiamus? Nam de hominibus electis, ait Apostolus, quod et sanctus ille ad confirmandum quod probare intenderat, adducit. Qui elegit nos in ipso, hoc est in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati . Qui ergo elegit homines antequam essent homines, et elegit ut essent sancti et immaculati, antequam esse possent sancti et immaculati, quid mirum si ab Hieronymo, imo ab ipso Apostolo tunc dicitur fuisse Christus, quando nondum erat unde dictus est Christus?