monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 119
Quid mirum plane, si hoc dicitur de rationali animante, cum legatur simile quid dictum ab eodem Apostolo de irrationali, imo etiam de insensibili creatura? Loquens enim in Epistula ad Romanos de fide Abrahae, eamque magnifice commendans, introducit Deum ei dicentem: Quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidisti, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt . Ergo, iuxta istam sententiam, vivificat Deus mortuos, et vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.