monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 120
Quod si Deus vivificat mortuos, imo quod plus est, secundum aliam Evangelii sententiam, omnes ei mortui adhuc mortui vivunt , non quod vere quantum ad carnem vivant, sed quod apud eius, per quem victuri sunt, immutabile consilium iam quasi vivunt, si non solum mortuos, sed etiam quaelibet alia nondum existentia sic vocat velut iam existerent, quia futurum esse rerum illarum apud eius constans consilium iam existit, quid vel valde mirandum, vel diu disputandum est, si in eadem persona Deus homini uniendus, iam ab initio saeculi unitus esse dicitur, cum non re ipsa, ut dictum est, sed firmo ac constanti deitatis consilio, unitio illa ab aeterno facta esse credatur?