monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 121
Nam et inde dictum est: Qui fecit quae futura sunt. Hoc confirmat et illa sublimis, ac orbi terrarum iam ab antiquo Evangelii nota sententia: Quod factum est, in ipso vita erat . Neque enim angeli vel homines, sol et luna, coelum et sidera, mare ac terra, et quae infra continentur in verbo Dei substantialiter vivebant. Nam, si sic in eo viverent, ei coaeterna essent. Sed quod factum est, in ipso vita erat, quia in eius non mutanda voluntate vel consilio, quidquid creandum erat existebat, imo, ut verbo evangelico utar, in illa immutabili voluntate vel consilio, proprium esse sine dubio sortiturum, iam vivebat. Quod si ista omnia in illo verbo Dei hoc modo vivebant, quare non illa carnis humanae cum ipso Verbo Dei unitio, quae suo tempore futura erat, hoc modo iam ab aeterno facta non dicetur, non scribetur, non praedicabitur, maxime cum Apostolus dicat: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis? Homo enim ille a Filio Dei assumptus, et congruo tempore ei personaliter unitus, ante omne saeculum, ante omne tempus, ante omnem creaturam, Filius Dei praedestinatione aeterna factus est, et qui secundum Spiritum sanctificationis in Virgine supervenientem et ei obumbrantem, postquam, iuxta Apostolum, venit plenitudo temporis, in eadem Virgine essentialiter conceptus, et de ea natus est , ipse, iuxta psalmum, ante luciferum iam dicta praedestinatione hac et sempiterno consilio eidem aeternaliter unitus est.