monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 40, 2
Sed hoc quia tunc non licuit, non feci; et quia etiam nunc vix licet, vix facio. Prout licet tamen, sollicite de nobis dignationi vestrae gratias ago, quia non cura multiplex, non fastus honoris, non pontificalis apex, vos a Cluniacensi corpore alienavit: quem, iuxta Apostolum, servantem unitatem Spiritus in vinculo pacis , cerno gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus . Et iuste. Commune enim damnum communem luctum exigit, ut charorum mortes, quas antiqui multis mensibus, nos saltem paucis defleamus diebus.