monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 40, 4
Scribo nunc tandem aliquando permissus, et communis fratris, filii, et amici defectum vobiscum pariter, licet absens, deploro. Habeo materiam deplorationis, quantam vix camelus scriptam sublimibus et fortibus humeris portare posset; habetis vos tantam, quantam et ipsi nostis, et ego ex parte forsitan non ignoro. Ut enim primo de propriis loquar, quis iam a viginti et eo amplius annis, de universis, qui sub coelo sunt, hominibus tam fideliter, tam constanter, tam perseveranter, onera mea a me sibi imposita, et devote causa Dei et mei suscepta, tulit, toleravit, quantascunque habere potuit vires, ea tolerando, et mihi collaborando, consumpsit? Et (ut quae sunt vestra subiungam), quis illo amplius vel adeo rempublicam vestram dilexit? quis ita coluit? quis tam me quam omnes nostros ad eam diligendam, protegendam, confovendam, ad defendendam animavit?