monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 14, 7
Non autem haec dico, quod aliquem tuarum partium nobilem, quantum ad hominem adhuc vinclis saeculi retentum pertinere potest, in bonis studiis (ut a multis accepi) praeponam; sed quia novi quod quanto fueris cautior, tanto eris melior. Nam si visio, quam priori fratri tuo scripsisti, vera est, et aliquid significans, aut forte vera et nihil praesignans, non invenieris apud Deum contemptor verorum, sicut inventus est rex Sedechias, qui libro misso sibi a Ieremia propheta, in quo multae minae adversus eum continebantur, non solum territus non est, nec mandatis Dei per prophetam sibi missis paruit, sed librum eumdem scalpello scribae, quod casu occurrit, discidit, et in arula prunis plena proiectum incendit . Unde ea de causa brevi tempore post ab hostibus captus est, et avulsis oculis in Babylonem ductus, sub dira captivitate tandem mortuus est.