monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 14, 9
Multi enim revera tales pseudoprophetae, vel mendaces somniorum relatores olim mentiti sunt. Contra quos Deus: Vae his qui prophetant de corde suo! Et rursum alio in loco: Si quis non dederit in manibus eorum aliquid, sanctificant super eum bellum . Quorum relationibus si modo quo dixi usus fueris, prodesse tibi multum poterunt, obesse nihil. Age ergo iam, unica spes et pene sola generis nostri, ut sicut strenuus et prudens in saeculo diceris, sic tandem non inferioris strenuitatis, non minoris potentiae, in Deo dicaris.