monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 5, 38
{III} ad Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos - qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit - harenis operientibus. proxumo bello, quod cum Oeensibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium viae quadridui deprehensum est. hoc iter vocatur Praeter Caput Saxi. finis Cyrenaicus Catabathmos appellatur, oppidum et vallis repente convexa. ad eum terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore X LX in longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est, DCCCCX