monumenta.ch > Plinius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 5, 81
{XIX} Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog - ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur -, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae vocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui ex his Baethaemi vocantur, Mariamnitanos,