monumenta.ch > Plinius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 5, 143
{XL} ea appellata est Cronia, dein Thessalis, dein Malianda et Strymonis. hos Homerus Halizonas dixit, quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa Atussa nomine, nunc sunt XII civitates inter quas Gordiu Come, quae Iuliopolis vocatur. in ora Dascylos, dein flumen Gelbes et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis finis et Mysiae initium.