monumenta.ch > Plinius > sectio 140 > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 5, 146
{XLII} Simul dicendum videtur et de Galatia, quae superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque quondam eius Gordium. qui partem eam insedere Gallorum Tolostobogi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere Tectosages. ac toto tractu gentes quidem hae, populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, Tolostobogiorum Pisinuus.