monumenta.ch > Plinius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 7
{I} naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo. ne pavonis ac tigrium pantherarumque p4maculas et tot animalium picturas commemorem, parvum dictu, sed inmensum aestimatione, tot gentium sermones, tot linguae, tanta loquendi varietas, ut externus alieno paene non sit hominis vice!