monumenta.ch > Plinius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 19
{II} Haut procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae quae vocantur Hirpi. hae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur et ob id perpetuo senatus consulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem habent.