monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 32
{II} in Africae solitudinibus hominum species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt. Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula ingeniosa fecit natura. ex singulis quidem quae facit in dies ac prope horas, quis enumerare valeat? ad detegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse gentes. hinc ad confessa in homine pauca.