monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 41
{VI} A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. melior color marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis levis tumor, primus autem XC die motus.