monumenta.ch > Plinius > sectio 102 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 42
{VI} sed plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes praecipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae carentem unguiculis partum edant et, si respiravere, difficilius enitantur. oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.