monumenta.ch > Plinius > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 63
{XV} Solum autem animal menstruale mulier est; inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro informis, inanima, ferri ictum et aciem respuens. movetur sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando alvo citatiore excidens. simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirron, sicut Oppio Capitoni praetorio viro.