monumenta.ch > Plinius > sectio 57 > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 73
{XVI} In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram futurae certum est. in plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum observatur rarosque patribus proceriores, consumente ubertatem seminum exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in Creta terrae motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI cubitorum, quod alii Orionis, alii Oti esse tradunt.