monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.233 > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 97
{XXVI} postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more sacris certaminibus vincentium - neque enim ipsi coronantur, sed patrias suas coronant -, hos ergo honores urbi tribuit in delubro Minervae, quod ex manubiis dicabat: CN·POMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNORVM CONFECTO FVSIS FVGATIS OCCISIS IN DEDITIONEM ACCEPTIS HOMINVM CENTIENS VICIENS SEMEL LXXXIII DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCCCXLVI OPPIDIS CASTELLIS MDXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A MAEOTIS AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO MINERVAE.