monumenta.ch > Plinius > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 104
{XXVIII} Verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus, plurimis postea stipendiis debilis miles. his ab Hannibale captus - neque enim cum quolibet hoste res fuit -, his vinculorum eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus.