monumenta.ch > Plinius > sectio 15 > sectio 12 > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 128
{XXXIX} Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpeperim, fuit grammaticae artis, Daphnin Attio Pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis IIi DCC licente. excessere hoc in nostro aevo, nec modice, histriones, sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores Roscius histrio IIi D annua meritasse prodatur,