monumenta.ch > Plinius > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 134
{XLII} Cetera exempla fortunae variantis innumera sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis? servavit proscriptum a Sulla M. Fidustinum senatorem annis XXXVI, sed iterum proscriptura. superstes Sullae vixit, sed usque ad Antonium, constatque nulla alia de causa ab eo proscriptum quam quia proscriptus fuisset.