monumenta.ch > Plinius > sectio 153

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 152
{XLVII} Consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussi et Iovis deorum summi adstipulatu Euthymus pycta, semper Olympiae victor et semel victus. patria ei Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eodem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.