monumenta.ch > Plinius > sectio 173

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 172
{LI} morborum vero tam infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit. quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.