monumenta.ch > Plinius > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 187
{LIV} Ipsum cremare apud Romanos non fuit veteris instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere, tunc institutum. et tamen multae familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante Sullam dictatorem traditur crematus, idque voluisse veritum talionem eruto C. Mari cadavere. [sepultus vero intellegatur quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus].