monumenta.ch > Plinius > sectio 190

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 189
{LV} quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit? quis usus ex iis aut quod sine iis bonum? quae deinde sedes quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum? puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso Democriti vanitas, qui non revixit ipse.