monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.196 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 32
{XV} Diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante solstitium generant; iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo. Corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat: non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam osculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse.