monumenta.ch > Plinius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 82
{XLIII} infuscatur ex inopinato, interdum et seum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficacia auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique.