monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 126
{LXI} Nec Diomedias praeteribo aves. Iuba cataractas velut, et eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario flatu.