monumenta.ch > Plinius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 143
{LXXII} Generatio avium simplex videtur esse, cum et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus . . ., item serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris sola ex his supra quaterna edit ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli, gallinae, perdices [soli]. coitus avibus duobus modis, femina considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus.