monumenta.ch > Plinius > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 144
{LXXIV} Ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, alia pallida, ut aquaticis, alia punctis distincta, ut meleagridum, alia rubri coloris, ut phasianis, cenchridi. intus autem omne ovum volucrum bicolor, aquaticis lutei plus quam albi, id ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor, in quo nihil candidi.