monumenta.ch > Plinius > sectio 172

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 172
{LXXXIII} Messalina Claudii Caesaris coniunx, regalem hanc existimans palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariae stipis eamque nocte ac die superavit quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere naturae, feminis vero abortus. quantum in hac parte multo nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris hieme, feminas aestate Hesiodus prodidit.