monumenta.ch > Plinius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 176
{LXXXIII} quae solidas habent ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura divisa est, et numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec inchoatos, in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes informe etiam magis quam supra dicta parit, rarumque est videre parientem. postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes.