monumenta.ch > Plinius > sectio 189

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 189
{LXXXVII} Quaedam ergo gignuntur ex non genitis et sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver statumque tempus anni generant. ex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est in iis masculum feminumque, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo.