monumenta.ch > Plinius > sectio 194

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 194
{XC} Olfactum iis esse manifeste patet, quippe non omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odorantur. quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis faucibus scopuli piscator expellit velut sui cadaveris agnitionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam odores, ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur in nassas. sentinae quidem navium odorem procul fugiunt, maxime tamen piscium sanguinem.