monumenta.ch > Plinius > sectio 200

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 200
{XCIII} pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet ut bibere, sic edunt. ruminant praeter iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt.