monumenta.ch > Plinius > sectio 209

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 209
{XCVII} Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniveant dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia.