monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 194
{LIII} quod ut hanc quoque curam determinemus, iustum mense singulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non stercoretur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satiusque est id saepe quam supra modum facere. quo calidius solum est, eo minus addi stercoris ratio est.