monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.125 > sectio 226

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 225
{LX} hoc ipso vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d. III idus Novembris, ut diximus, servantque id sidus etiam vestis institores, et est in caelo notatu facillimum. ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura insidiandi, negotiatores avari. ita nubilo occasu pluviosam hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia; sereno asperam, et reliquarum vestium accendunt.